라틴어 문장 검색

Primum quod Homerus praetermissis Athenis ac Lacedaemone vel ipsis Mycenis, unde erat rector exercitus, Boeotiam in catalogi sui capite locavit, non ob loci aliquam dignitatem, sed notissimum promuntorium ad exordium sibi enumerationis elegit,
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 2:1)
Nam quidquid pulvere sicco Separat ardentem tepida Berenicida Lepti, Ignorat frondes:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 6:7)
Proxima Leptis erat, cuius statione quietam Exegere hiemem, nimbis flammisque carentem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 10:7)
Haec Veneris sedes, Lacedaemone gratior illi, Hic locus Herculeo numine clarus erat.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XLIV3)
ut igitur Athenas et Lacedaemonem Atheniensium Lacedaemoniorumque causa putandum est conditas esse, omniaque quae sint in his urbibus eorum populorum recte esse dicuntur, sic quaecumque sunt in omni mundo deorum atque hominum putanda sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 154:5)
quos igitur tu Tyndaridas appellabas id est homines homine natos, et quos Homerus, qui recens ab illorum aetate fuit, sepultos esse dicit Lacedaemone, eos tu cum cantheriis albis nullis calonibus obviam Vatinio venisse existimas et victoriam populi Romani Vatinio potius homini rustico quam M. Catoni qui tum erat princeps nuntiavisse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 11:5)
Gracchus Lycurgus γέροντασ Lacedaemone appellavit, nimis is quidem paucos, xxviii, quos penes summam consilii voluit esse, cum imperii summam rex teneret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 76:5)
Lysandrum Lacedaemonium, cuius modo feci mentionem, dicere aiunt solitum Lacedaemonem esse honestissimum domicilium senectutis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 81:2)
Lepta noster mirificus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 17 4:4)
Lepta tua epistula gaudio exsultat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 1 42:1)
Batonius autem meros terrores ad me attulit Caesarianos, cum Lepta etiam plura locutus est, spero falsa, sed certe horribilia, exercitum nullo modo dimissurum, cum illo praetores designatos, Cassium tribunum pl.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 8 4:1)
ego autem cum esset incertum iter Caesaris, quod vel ad Capuam vel ad Luceriam iturus putabatur, Leptam misi ad Pompeium et litteras;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 3 13:7)
legeram tuas litteras xiii K., cum mihi epistula adfertur a Lepta circumvallatum esse Pompeium, ratibus etiam exitus portus teneri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 12 2:1)
scripta epistula litterae mihi ante lucem a Lepta Capua redditae sunt Idib.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 14 6:1)
sed si mihi Q. Axius in hac mea fuga HS X_I_I_I_ non reddit quae dedi eius filio mutua et utitur excusatione temporis, si Lepta, si ceteri, soleo mirari de nescio quis HS X_X_ cum audio ex illo se urgeri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 11 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION